Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 53

Precedente Successiva

debilis est animi et parum syllogizantis, putare res sese mutuo
non sentire, propterea quod non loquuntur: cum loquela sit significationis
modus impeditus, tardusque longe magis, quam significatio
rerum expeditarum a crassitie corpulenta. Sicuti Angeli
et Daemones, qui subito mutuos percipiunt conceptus, et
dum nos voce figuramus unum, ipsi signant mille, et quo velocior
est scriptura, quam sculptura; et verbum quam scriptura,
et cognitio quam verbum; eo velocior et longe magis est
ipsorum significatio. Igitur quoniam Entia omnia et mutuo tanguntur,
et non tactae res similes sunt tactis, omnes sentiuntur mutuo
vel praesentia vel similitudine: et persimile sentire discursus est:
sensus anticipatus est memoria. resentire vero reminiscentia; sentire
similia multa, ut unum, intelligentia. Sed hoc nomen appropriatum
deinde fuit humanae menti, sicut et discursus, qui et ratio;
et nomen spiritus, qui ventorum est, Deo , Angelisque tributum
est, quoniam ab his similibus saltem in eo, quod non visuntur, illos
intelligimus quoquo modo: Verum abstinendum est a dicendo,
quod res discursu et intellectu polleant, ut homo, cui proprie
insunt vel appropriate. Rebus caeteris umbratiliter et passibiliter
pro modulo suo. At venti nomen spiritus adhuc non amiserunt:
licet animabus appropriatum. Suo ergo modulo dicemus
res sentire, resentire, existimare, et transcurrere et perspicere
et sapere analogice. Imaginatio enim est copulatio vel disiunctio
motuum omnibus conveniens; aut discursus in rem incorpoream
per simulachrum corporeum, quod est sentire in simili:
Hinc elucescit genera esse communitates aliarum communitatum;
species vero, communitates individuorum, individua
vero, quae dividi nequeunt neque multiplicari in plura, sed
movent modo uno proprio soloque, quoniam et divisa sunt ab
aliis.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche